ANCA vel ANCA MEGAREB

ANCA vel ANCA MEGAREB
ANCA vel ANCA MEGAREB
h. e. Occidentis, apud Arabes, avis fabulosae nomen, quam tantae molis esse fingunt, ut ova pariat montium instar, et rapiat elephantes, eâdem facilitate, quâ mures milvus. Addunt, cum volat, ex alis eius fragorem audiri tamquam torrentis, vivere annos mille et cum femina sua copulari circa annum vitae quingentesimum: fuisse autem aliquando inter homines, sed quum aliquando Sponsam una cum monilibus suis
rapuisset, imprecatum ei esse Handalam Saphuani filium, Prophetum illorum temporum, Deumque illam relegâsse in insulam hominibus inaccessam, in qua sint elephantes, monocerotes, bubali, tig???es, aliaeque ferae et aves rapaces: ut alia omittam. Sed fabulam ???plodit ipse Poeta Arabs, cum ait: Probitas et Empusa et Anca tria sint nomina, quae non reperiuntur, nec unquam exstant. Interim verum animal esse Aukam, sed molis non multo amplioris, quam vulgus magnarum avium, Ibnocholcan bis verbis docet: Vidi in Historiis --- Azizum, filium Arami, Aegypti dominum, aves peregrinas collegisse --- et in us ancam, quae ipsi venerat ex Aegypti Thebaide, longa ut ardea --- super caput tutelam habens et multicolores pennas, etc. Quin aquilae speciem alii faciunt: Unde colligere est, licet ut plurimum fictitiae avis hoc nomen sit, tamen etiam pro vera ave nonnumquam sumi. Vide Bochart. Hieroz. Part. poster. l. 6. c. 14.

Hofmann J. Lexicon universale. 1698.

Игры ⚽ Поможем сделать НИР

Share the article and excerpts

Direct link
Do a right-click on the link above
and select “Copy Link”